Alano di Lille

 

Omnis mundi creatura
quasi liber et pictura
nobis est in speculum;
nostrae vitae, nostrae mortis,
nostri status, nostrae sortis
fidele signaculum.
Nostrum statum pingit rosa
nostri status decens glosa
nostrae vitae lectio;
quae dum primum mane floret,
defloratus flos effloret
vespertino senio.

 

Alano di Lille,  De Planctu Naturae

 
 

.

 
Annunci